monumenta.ch > Beda Venerabilis > 37
Beda, De Temporum Ratione, XXXVI. De annis naturalibus. <<<     >>> XXXVIII. De ratione bissexti.

CAPUT XXXVII. De disparibus antiquorum annis. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Qui etiam sanctam Scripturam putabant aliter primis saeculi temporibus annos computasse, id est, tantae brevitatis, ut unus annus noster decem illos habuisse credatur. Ideo hoc putabant, quia non credebant homines vivere in primis saeculi temporibus noningentos annos, nec etiam amplius quam modo vivunt. Idcirco aestimabant sanctam Scripturam computasse spatium annorum aliter quam nunc temporis, quod nullo modo credendum est. Itaque apud eos, inquit, et singula millia annorum vixisse produntur. Post haec igitur verba parvo facto intervallo, beatus Augustinus ita subinfert: Quid dicam de Cainan, qui cum apud nos centum septuaginta reperiatur, apud Hebraeos septuaginta legitur fuisse annorum, quando genuit Malaleel? Qui genuerat homo septennis, si tunc anni septuaginta nuncupabantur, qui septem fuerunt. Sed cum hoc dixero, continuo refertur illud Iudaeorum esse mendacium. Item post pauca: Nunc iam videamus quonam modo evidenter possit ostendi non tam breves ut illi decem unus esset nostrorum, sed tantae prolixitatis annos, quantae nunc habemus, quos utique circuitus conficit solis, illorum hominum vita prolixissima computatos. Sexcentesimo nempe anno vitae Noe, scriptum est, factum esse diluvium. Cum ergo ibi legitur: Et aqua diluvii facta est super terram sexcentesimo anno in vita Noe, secundo mense, decimo septimo die mensis, si annus ille minimus, quales decem faciunt unum nostrum, triginta sex habebat dies, tantillus quippe annus si antiquo more hoc nomen accepit, aut non habet menses, aut mensis eius est triduum, ut habeat duodecim menses. Quomodo igitur hic dictum est sexcentesimo anno, secundo mense, decimo septimo die mensis, nisi quia tales quales nunc sunt, etiam tunc erant menses? Nam quo pacto aliter decimo septimo die mensis secundi diceretur coeptum esse diluvium? Deinde postea in fine diluvii ita legitur: Et sedit arca in mense septimo, septima et vicesima die mensis super montes Ararat. Aqua autem minuebatur usque ad decimum mensem; decimo autem mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium. Si igitur tales menses erant, tales profecto et anni erant, quales nunc habemus. Menses quippe illi triduani viginti et septem dies habere non poterant. Aut si pars trigesima tridui tunc appellabatur dies, ut omnia proportione minuantur, ergo nec toto quatriduo nostro factum est illud tam grande diluvium, quod memoratur factum quadraginta diebus et noctibus. Quis hanc absurditatem et vanitatem ferat? Proinde removeatur hic error, qui coniectura falsa ita vult astruere Scripturarum nostrarum fidem, ut alibi destruat? Prorsus tantus etiam tunc dies fuit, quantus et nunc est, quem viginti et quatuor horae diurno curriculo nocturnoque determinant. Tantus mensis quantus et nunc est, quem luna coepta et finita concludit. Tantus annus quantus et nunc est, quem duodecim menses lunares, additis propter cursum solarem quinque diebus et quadrante, consummant, quanti anni sexcentesimi vitae Noe secundus erat mensis, eiusque mensis decimus septimus dies, quando coepit esse diluvium, in quo dies quadraginta continuatae ingentes pluviae memorantur. Qui dies non binas aut paulo amplius, scilicet quatuor minuta horas habent, sed vicenas et quaternas die noctuque transactas; ac per hoc tam magnos annos vixerunt illi antiqui, usque amplius quam DCCCC, quantos postea vixit Abraham CLXX et V, et post eum filius eius Isaac CLXXX, et filius eius Iacob prope CL, et quantos interposita aliquanta aetate Moyses CXX, et quantos etiam nunc vivunt homines LXX, vel LXXX, vel non multo amplius, de quibus dictum est: Et amplius eius labor et dolor.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Plinius secundus cum commemorasset, etc. Locus est apud Plinium de spatiis vitae longissimis, libro septimo, capite quadragesimo octavo.

Arcades, inquit, quorum anni trimestres faciunt. Arcades primi mortalium putantur, primumque observasse tempora ex lunae cursu, unde fabula vulgatum est eos fuisse luna antiquiores. Est et lunae species crescentis (quae μηνοειδὴς dicitur) etiamnum insigne et Arcadiae et Graeciae, quod sibi usurpat natio Turcarum.

]
SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Haec de annis sint dicta naturalibus, caeterum antiquos diversarum gentium populos diverse in observatione annali a vero deviasse etiam beatus Augustinus edocet, qui cum, duodecimo de civitate Dei libro, contra eos ageret qui etiam sanctam Scripturam putabant aliter primis saeculi temporibus annos computasse, id est, tantae brevitatis, ut unus annus noster decem illos habuisse credatur, dicentes: Cum audierit quisque vel legerit nongentos annos quemque vixisse, debet intelligere nonaginta, decem quippe illi anni unus est noster, et decem nostri, centum illi fuerunt; dicit inter alia.
2 'Ut autem aliter annum tunc fuisse computatum non sit incredibile, adiiciunt quod apud plerosque scriptores historiae reperitur, Aegyptios habuisse annum IV mensium, Acarnanas VI mensium, Lavinios XIII mensium.' Plinius Secundus cum commemorasset relatum fuisse in litteras quemdam vixisse CLII, alium decem amplius, alios ducentorum annorum habuisse vitam, alios trecentorum annorum, alios quadringentorum, quosdam ad quingentos, alios ad sexcentos, nonnullos ad octingentos etiam pervenisse, haec omnia inscitia temporum accidisse arbitratus est.
3 'Alii quippe, inquit, aestate determinabant annum, et alterum hyeme; alii quadripartitis temporibus, sicut Arcades inquit, quorum anni trimestres fuerunt.' Adiecit etiam aliquando Aegyptios, quorum parvos annos quaternorum mensium fuisse supradiximus, lunae fine limitasse annum. 'Itaque apud eos, inquit, in singula millia annorum vixisse produntur.